# Decreta et Constitutiones 22.9

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.9

DE ADM. ET PERIC. TOT. ET CUR. Constantinus A. ad, universos provinciales. Post alia: Minorum defensores, uti et tutores vel curatores, si participes rei, quae lite poscitur, ad acta, ut jussum est, edere detractaverint; eosdemque contra veritatem nomina verint, quoniam pupillo nihil vel adulto perire oportet in quolibet litis eventu, tantum de proprio pecuniae fisco in ferant, quantum, aestimatione habita, ex tertia parte colligitur.: Quodsi pauperes sint, capitiiis deminutione plectantur, et desinent cives esse Romani, ita ut jus integrm ipsis minoribus reservetur, etc. Dat. Kal. Aug. Basso et Ablavio Coss. (331).

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
