# Decreta et Constitutiones 22.94

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/22.94

DE SERVIS FUGITIVIS. Imp. Constantinus A. ad Probum, Si fugitivi servi deprehendantur ad Barbaros transeuntes: aut pede amputato debilitentur, aut metallo dentur, aut qualibet alia poena afficiantur. DE USURIS. Imp. Constantinus A. ad Populum. Si conventus quis negaverit manum propriam prolatam in libello aut alia charta, si quidem ex comparatione is convincatur, hoc est, alia ejus prolata manu, et comparata cum ea, quae est in libello, det is poenae nomine actori pro mendacio solidos vigenti quatuor. Si vero aut tabellio productus fuerit, apud quem instrumentum scriptum est, aut alii quidem testes pro veritate deponentes, tunc ipse praeter poenam viginti quatuor aureorum non possit hahere licentiam objiciendae exceptionis pecuniae non numeratae, ut dicat, quamvis instrumentum factum fuerit, ea tamen, quae in eo scripta sunt, non fuisse data: sed omnimodo condemnetur, etiamsi nihil ipsi reveni solutum est. § 1. Haec quidem obtineant, gi conveniatur quis ex proprio contractu. Si vero tutor est, aut curator unius earum, quae sub cura esse solent personarum, masculus aut foemina secundum Constitutiones tutelam gerens propriorum liberorum, et manum propriam prolatam in contractu eorum, qui sub tutela aut cura sunt, inficiatus fuerit, tunc si, quidem ex sola comparatione convincantur mentiri, praestent ipsi viginti quatuor aureos. Si vero ex productione tabellionis, aut testium, pecuniae quidem non numerat e exceptio ne adimatur his qui sub tutela vel cura sunt (neque enim peccarunt illi), sed ipsi tutores aut curatores alios viginti quatuor aureos poenae nomine dent actori, habentibus his, qui sub tutela aut cura sunt, salvam sibi pecuniae non numeratae exceptionem. Neque enim aequum est ipsos ex alienis peccatis damno affici. § 2. Haec de reis conventis ubi dixit constitutio, transitum feeit et ad agentium personam. Jubens, ut si actor manum propriam inficietur positam in charta contra ipsum prolata, forte in ea, quae de suscepta dicitur confessione, et ipse similiter, si quidem ex sola comparatione convincatur, praestet viginti quatuor aurcos: si vero ex productione tabellionis aut testium, tunc modis omnibus imputet, et agnoscat contenta in illa charta, etiamsi re vera non sunt accepta ab ipso. Haec si proprio nomine agat Si vero tutor est aut curator, dat quidem duplam poenam viginti quatuor aureorum: Is vero qui sub tutela aut cura est possit objicere probationi exceptionem non numeratae pecuniae.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
