Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.98
Unproofread scanNot analysed yet
DE SERVIS. Imp. Constantinus. A ad Bassum PP. Si quando negotium status luerit exortum [si quidem] ab ejus parta, qui dicitur servus, aliquid dicatur dominus abripui…se prius considerari placet, utrum de possessione servitutis in libertatem reclamandum putet, an vero ex possessione libertatis in servitutem vocetur. At si cum de obsequiis servilibus libertatem constiterit flagitare, ante decidi status convenit causam, atque ita praeberi direptorum negotiorum (si res exegerit) audientiam. Quod si ei qui ad servitutem vocatur, quicquam direptum esse memoretur, universa, quae constiterit ablata, ita demum reddi convenit ei qui servus esse contenditur, si modo salvam rem futuram per idoneos fidejussores promiserit. Nam si tales dare non potuerit, tunc ea convenit, de quibus in judicio tractabitur, sequestrari in eum diem, [in] quo controversia sopiatur, ita ut ex iisdem (si aliqua alia facultas esse non poterit) tantum litis sumptus, et alimonia homini subministretur, quantum moderato judicis arbitrio fuerit aestimatum. Cum autem needum lite de statu mota res ab aliquo direptae sint, et sententia de restituenda possessione rerum lata, ille ne [huic] sententiae satisfieret, de statu controversiam movit, necessitatem habebit et sine satistione easdem res reddere, et tunc causam liberalem secundum juris ordinem excorecre.