Latin
4.1 to 4.2
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 4.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Imp. Constantinus A, ad Maximum Pf. U·. Si quis alicui majestatis crimen intenderit cum in hujuscemodi re convictus minime quisquam privilegio dignitatis alicujus a strictiore inquisitione defendatur, sciat, se quoque tormentis esse subdendum, si aliis manifestis indiciis accusationem h suam non potuerit comprobare. Cum eo, qui hujus esse temeritatis deprehenditur, illum quoque tormentis subdi opor- tet cujus consilio atque instinctu ad accusationem accessisse videbitur, ut ab omnibus d commissi consciis statuta vindicta possit reportari. §1. In servis quoque vel e libertis, qui dominos aut patronos accusare aut deferre tentaverint professio tam atrocis audaciae statim in admissi ipsius exordio per sententiam judicis comprimatur, ac denegata audentia patibulo affigatur. P. kal. Jan, Volusiano et Anniano Coss, (314).