Latin
Anno Domini 314. Volusiano et Anniane Coss. AD LEGEM JULIAM MAJESTATIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 4.12
Unproofread scanNot analysed yet
DE PRIVILEGIIS EORUM QUI IN SACRO PALATIO MILITARUNT. Imp. Constantinus A, Palatinis bene meritis suis salutem. A palatinis, tam his qui obsequiis nostris inculpata officia praebuerunt, quam illis qui in scriniis nostris, id est memorae, epistolarum libellorumque versati sunt, procul universas calumniae sive nominationes jubemus esse summotas, idque beneficium ad filios eorum atque nepotes ipso ordine sanguinis pervenire, atque immunes eos a cunctis muneribus sordidis et personalibus permanere cum universis mobilibus et mancipiis urbanis, neque injurias eis ab aliquibus inferri; ita ut, qui haec contempserit, indiscreta dignitate, poenas debitas exigatur. Dat. IV. Kal. Nov. Treviris, Volusiano et Anniano Coss. (314 ).