Latin
Anno Domini 314. Volusiano et Anniane Coss. AD LEGEM JULIAM MAJESTATIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 4.18
Unproofread scanNot analysed yet
DE ACQUIRENDA ET REQUIRENDA POSSESSIONE. Imp. Constantin. A. ad Maternum. Nemo ambigit possessionis duplicem esse rationem: aliam quae jure consistit; aliam quae corpore: utrumque autem ita demum esse legitimam, cum omnium adversariorum silentio et taciturnitate firmatur: interpellatione vero et controversia progressa, non posse eum intelligi possessorem qui, licet (possessionem) corpore teneat, tamen, ex interposita contestatione, et causa in Judicium deducta, super jure possessionis vacillet ac dubitet. PP. XI kalend. Februar. Triber. Voluslano et Anniano. Coss. (314). (Ex Cod. Just.)