# Decreta et Constitutiones 4.18

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, Anno Domini 314. Volusiano et Anniane Coss. AD LEGEM JULIAM MAJESTATIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/4.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/4.18

DE ACQUIRENDA ET REQUIRENDA POSSESSIONE. Imp. Constantin. A. ad Maternum. Nemo ambigit possessionis duplicem esse rationem: aliam quae jure consistit; aliam quae corpore: utrumque autem ita demum esse legitimam, cum omnium adversariorum silentio et taciturnitate firmatur: interpellatione vero et controversia progressa, non posse eum intelligi possessorem qui, licet (possessionem) corpore teneat, tamen, ex interposita contestatione, et causa in Judicium deducta, super jure possessionis vacillet ac dubitet. PP. XI kalend. Februar. Triber. Voluslano et Anniano. Coss. (314). (Ex Cod. Just.)

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
