Latin
Anno Domini 315. Constantino IV et Licinio IV AA, Coss. DE CURSU PUBLICO ANGARI…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 5.16
Unproofread scanNot analysed yet
AD LEGEN FABIAM Imp. Constantinus A. ad Domitium Celsum Vicarium Africae. Plagiarii, qui viventium filiorum miserandas infligunt parentibus orbitates, metalli poena cum caeteris ante cognitis suppliciis tenebantur. Si quis tamen ejusmodi reus fuerit oblatus, posteaquam super crimine patuerit, servus quidem vel libertate donatus bestiis primo quoque munere objiciatur, liberantem sub hac forma in ludum detur gladiatorium, ut, antequam aliquid faciat, quo se defendere possit, gladio consumatur. Eos autem, qui pro boc crimine jam in metallum dati sunt, nunquam revocari praecipimus. Dat. kal. Aug. Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315).