Latin
Anno Domini 315. Constantino IV et Licinio IV AA, Coss. DE CURSU PUBLICO ANGARI…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 5.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUORUM APPELLATIONES NON RECIPIANTUR. Imp. Constantinus. A. ad Volusianum Pf. U. Qui a praejudicio appellaverit vel ab exsecutoribus rerum antea statutarum, atque alterius auditorii praepropere Judicia poposcerit, triginta follium poena muletotur, ita ut omnem caussam ipse sine dilatione discingas quippe cum et caussam luam videaris esse facturus, si per conniventiam hujus modi appellationem admiseris. Si quas sane de omni caussa interpositas esso provocationes perspexeris, in earam disceptatione observare debebis, quod jam pridem a nobis est evidentissime constitutum. PP. V. Κal. Mart. Roame, Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss (315).