Latin
Anno Domini 315. Constantino IV et Licinio IV AA, Coss. DE CURSU PUBLICO ANGARI…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 5.24
Unproofread scanNot analysed yet
DE FRUMENTO CARTHAGINIENSI Imp, Constantinus A. ad Catulinum proconsulem Africae, Si quis corpora aeneo frumento obnoxia detraxerit ab omni interpellatione liber sit, quamvis alia corpora possiderit sive coemerit li bera ab aenei frumenti inquietudine. Comparatores enim ferum obnoxiarum teneri oportet pro modo ejus rei, quam adepti sunt, etiamsi extra liberalitate rem fuerint consecuti. Sed quia plerique ex magistratibus aenei frumenti pensitatione obnoxii vel ipsi sibi, dum administrant, alios surrogarunt, vel redempti pro aliis alios creaverunt, rescissis surrogationibus, ad ejusdem aenei frumenti pensitationem teneantur. Illos enim solos ex surrogatis perseverare oportet, quos constiterit idoneos esse facultatibus et minus idoneorum loco non a redemptis magistratibus surrogatos. Dat. prid. Id. Dec. Sirmii, Constantino A. 4 et Licinio 4 Coss. (315).