Latin
Anno Domini 315. Constantino IV et Licinio IV AA, Coss. DE CURSU PUBLICO ANGARI…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 5.7
Unproofread scanNot analysed yet
DE THESAURIS. Imp. Constantinus A. ad Rationales. Quicumque thesaurum invenerit, et ad fiscum sponte detulerit, medietatem consequatur inventi, alterum tantum fisci rationibus tradat, ita tamen, ut citra inquietudinem quaestionis omnis fiscalis calumnia conquiescat. Haberi enim fidem fas est his qui sponte obtulerint quod invenerint. Si quis nutem inventas opes offerre noluerit, et aliqua ratione proditus fuerit, a supra dicta venia debebit excludi. Dat. III. Kal. April. Constantino A. IV. et Licinio IV. Coss. (315.)