Latin
Anno Domini 315. Constantino IV et Licinio IV AA, Coss. DE CURSU PUBLICO ANGARI…
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 5.9
Unproofread scanNot analysed yet
Imp. Constantinus. A. edicto suo ad Afros. Stationariis primipilarium, quorum manifesta sunt loca coram mandatum est, ut, si extra modum aliquid extorserint, sciant, se capite puniendos; praeterea ne carcerem habeant, neve quis personam pro manifesto crimine apud se habeat iu custodia, neve quis amplius quam duos agasones ex provincia secum babeat, vel de Numidia sibi adjungat, neve ex aliis provinciis agasonem habeat, vel qui alicujus jam stationarii minister fuit. PP. VI. Id. Maii Karthagine, Constantino A. IV. et Licinio VI. Coss. (315).