Latin
Anno Domini 316. Sabino et Rufino Coss. DE LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIONE
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 6.2
Unproofread scanNot analysed yet
DE OFFICIO JUDICUM OMNIUM. Imp. Constantinus A. ad Domitium Celsum Vicarium. Nemo Judex officialem ad eam domum, in qua materfamilias agit, cum aliquo praecepto existimet esse mittendum, ut eamdem in publicum protrahat, cum certum sit, debita ejus, quae intra domum, considerato sexu, sem et contineat, domus ejus vel cujuscumque rei habita distractione, publicis necessitatibus posse servari. Quod si quis in publicum matremfamilias posthac crediderit protrahendam, inter maximos reos, citra ullam indulgentiam, Capitali poena vel exquisitis potius exitiis suppliciisque plectatur. Dat. III. Id. Januar. Treviris, Sabino et Rufino Coss. (316).