Latin
Anno Domini 316. Sabino et Rufino Coss. DE LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIONE
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 6.4
Unproofread scanNot analysed yet
AD LEGEM CORNELIAM P DE FALSO. Imp. Constantinus A. Mechilio Hilariano Correctori Lucaniae et Brittiorum. Si quis decurio testamentum vel codicillos aut aliquam deficientis scripserit voluntatem, vel conscribendis publicis privatisque instrumentis praebuerit offici uni, si falsi quaestio moveatur, decurionatus honore seposito, questioni, si ita poposcerit, caussa subdatur. Sed non statim desinit esse decurio, qui in hujus modi facto fuerit deprehensus. Quantum enim ad municipales pertinet necessitates, decurio permanet; quantum ad rem gestam et veritatem reserandam, uti decurionatus bonore non poterit. §1. Nec vero is qui ante fuerit tabellio, ad eludendam questionem super his quae ante conscripsit, factus decurio defendi hac poterit dignitate, quoniam scripture veritas, si res poposcerit, per Ipsum debet probari auctorem. Dat. III. kal. Febr. Acc, kal. Aug. Sabino et Rufino Coss. (316).