Latin
Anno Domini 316. Sabino et Rufino Coss. DE LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIONE
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 6.6
Unproofread scanNot analysed yet
DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. Mechilio Hilariano Correctori Lucaniae et Brittiorum Universos decuriones volumus a tabellionum officiis temperare. Nemo autem ad decurionatum vocatus excusare sc poterit eo quod fuerit tabellio cum cl hujus modi homines, si sint idonei, vocari ad decurionatum c oporteat. Lex enim quae decuriones a tabellionum officiis voluit summovere ad decurionatum tabelliones vocari non prohibet. Dat. III. Kal. Febr. Sabino et Rufino Coss. (316).