Latin
Anno Domini 318. Licinio C. et Crispo C. Coss. DE VETERANIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 8.1
Unproofread scanNot analysed yet
Imp. Constantinus A. Floriano Pf. P. Veteranis, qui ex die V. Nonarum Juliarum, cum prima por Thraciam victoria universo orbi illuxit, et qui postea apud Nicomediam nostram missionem meruerunt, certa per edictum indulsimus, quae scribendi tabulis, vel encauto et cerussa conscribere detur eis licentiam. Edictum autem continens indulgentiam nostram ad devotionem luam misimus, ut et tua dicatio, et cuncti alii recognoscant, quid praestitimus memoratis. PP. IV. id, April, Licinio V, et Crispo C. Coss. (518).