Latin
9.1.50 to 9.1.104
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 9.1.50-104
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc de jure adjectum est. DE RELATIONIBUS. Constantinus A. Profuturo Pf. annonae. Si quis judicum duxerit esse referendum, nihil pronuntiet, sed magis super quo haesitandum putaverit, nostram consulat scientiam, aut, si tulerit sententiam, minime postea, ne a se provocetur, relatione promissa terreat litigantes. Dat. IV. Id. Febr. Sirmio Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319). DE FILIIS MILITARIUM APPARITORUM ET VETERANORUM. Imp. Constantinus A. ad Optavianum. Veteranorum liberos aptos militiae, quorum quidam, ut desides recusant militarium munerum functionem, qui. dam adeo Ignavi sunt, ut cum dispendio corporis militiae velint necessitatem evadere, jubemus, si ad militiam inutiles resectis digitis judicentur, curialibus sine aliqua ambiguitate muneribus atque obsequiis aggregari. Dat. XIV. Kal. Mari. Sirmio. Accepta VII. Id. April. Regio, Constantino A, V. ei Licinio C. Coss. (319). DE BONIS VACANTIBUS. Constantinus A. ad Priscum Rationalem. Ne principali liberalitate praeventa dominium quis rei aliena affectet, jubemus, quoties jure suadente aliquorum bona ex officio tuo fuerint occupata, breves eorum plenissimos ad virum perfectissimum comitem et amicum nostrum milii, ne fraudibus Caesarianorum minuantur, vel petentibus aliquid abjuretur; poena contra rationalem et officium ejus proposita, si petitorem ante possidere permiserit id, quod ei donatum est, priusquam praedicti breves commoverint. Dat. V. Id. Mart, Sirmio, Constantino A. V, st Licinio C. Coss. (319). DE FALSA …. Imp. Constantinus A, ad Verinum, Quicumque adulterina fecerit numismata, poenam pro discretiorie sexus ei conditionis suae diversitate sustineat, hoc est ut, si decurio vel dectirionis sit filius, exterminatus genitali solo id quamcumque in longinquo positam civitatem sub perpetui exilii conditione mittatur, ac super facultalibus ejus ad nostram scientiam referatur; si plebeius, ut rebus amissis perpetum damnationi dedatur; si servilis conditionis, ultimo supplicio subjugetur. Dat. et Acc. XV. Kal. April.