Latin
9.3.116 to 9.3.142
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 9.3.116-142
Unproofread scanNot analysed yet
sivero in civitate id facium est, dimidiam bonorum omnium partem praecipimus, poenam augentes, quoniam intra domesticos parietes scelus admissum est, quod noluit mox cognitum publicare. Igitur si legis latae die reperietur quisquam patrimonium suum alienasse, atque in dominum servulae contulisse, ordini liceat diligenter inquirere, ut ita rei publicae civitatis quod de facultatibus supra dicti fuerit deminutum, in pecunia sarciatur. Dat. Kal. Aqui. Jullea, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319). DE HIS, QUI A NON DOMINO k MANUMISSI SUNT. Imp. Constantinus A. ad Bassum a non dominis libertas detur mancipio alieno, si quidem ab his judicibus impetrabitur, quibus dandi jus est, sine ulla trepidatione poenae facilis dissolutio est. Si vero jubentibus nobis quicquam lege actum esse doceatur, et non dominus, ut alienum mancipium manumitteretur, petiisse, tunc eodem, qui in conspectu nostro libertatem monstrabitur consecutus, ei protinus, ad cujus proprietatem pertinet, restituto, is, qui mancipium alienam fallendo principis conscientiam manumisit, mancipia duo cogatur domino ejus dare, cujusmodi sexus; aetatis atque artis constiterit esse manumissum, et alia tria fisco e eademque ratione similia. Quae mulcta non semper imponitur, sed potius conquiescit, si forte manumissus inferentem sibi i quaestionem status objecta legitima praescriptione potuerit excludere: cum sibi amissi mancipii damna debeat imputare, qui in perniciem suam gesta taciturnitate firmaverit. Prop. Id. Jul. ,Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (319). Interpretatio. Si aliquis mancipium manumittere praesumpserit alienum et id sub praesentia principis vel in ecclesia fecerit, hac poena tenebitur, ut et manumissus a domino revocetur, et alia duo mancipia ejusdem aetatis aut sexus aut certe artificii, quod ille, qui est manumissus, scierit, dare cogatur. Si vero ille, qui manumissus dicitur, repetentem dominum sub hac praescriptione superaverit, ut jam firmitatem status sui temporibus tueatur;