Latin
9.3.274 to 9.3.313
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 9.3.274-313
Unproofread scanNot analysed yet
DE DONATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Bassum Pf. U. Juxta h divi Pii, consultissimi principis, Instituta valere donationes placet inter liberos et parentes, in quocumque solo et cujuslibet rei liberalitas probabitur exstitisse, licet neque mancipatio dicatur, neque traditio subsecuta, sed nuda tantum voluntas claruerit, quae non dubium concilium teneat, nec incertum, sed judicium animi tale proferat, ut nulla quaestio voluntatis possit irrepere: et collata inter caeteras exceptas Cinciae legi personas, oblinere propriam firmitatem, sive mancipationis decursa fuerit solemnitas, vel certe res tradita doceatur. Quam legem ad lites volumus pertinere, quocumque tempore jussionis nostrae inveniuntur esse suspensae, et quae post futurae sunt, ne transacta negotia refricentur. Dat. Non. Oct., Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319). DE TUTORIBUS ET CURATORIBUS CREANDIS. Imp. Constantinus A. et Caes. ad Bassum Pf. P. In universis litibus placet non prius puberem justam habere personam, nisi interposito decreto aut administrandi patrimonii gratia aut ad litem fuerit curator datus; ut justa praecedentia nostrae provisionis statuta legitime initiatae litis agitatae in judiciis controversiae finiantur. Dat. IV. Id. Octob. Aquileiae, Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (319). Interpretatio. Si pupillis actio inferatur, quamvis adulti videantur, ad Utem venire non possunt, nisi forte aetas eorum curiae testificatione firmetur, aut certe provisus curator patrimonium pupilli vel negotium tueatur. DE SPONSALIBUS. Imp. Constantinus. A. ad Maximum Pf. U. Cum veterum sententia displiceat, quae donationes in sponsam nuptiis quoque non secutis decrevit valere, ea, quae largiendi animo inter sponsos et sponsas jure celebrantur, redigi ad hujusmodi conditiones jubemus, ut, sive in potestate patris degere, sive ullo modo proprii videantur esse juris, et tanquam futuri caussa matrimonii aliquid sibi ipsi vel consensu parentum mutuo largiantur, siquidem sponte vir sortiri noluerit uxorem, id, quod ab eo donatum fuerit, neo repetatur traditum, et si quid apud donatorem resediti, ad sponsam summotis ambagibus transferatur.