# Decreta et Constitutiones 9.3.340-382

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, 9.3.340 to 9.3.382. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/9.3.340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/9.3.340

Et si quid de nominatis tam solemniter rebus et traditis apud se habere dignoscitur, ad sponsae dominium, quam accipere noluit, sine dilatione aliqua transferatur. Reliquum tegis istius opus non fuit explanare, quia sequentibus legibus vacuatur. DE EPISCOPIS. Imp. Constantinus A. Octaviano Correctori Lucaniae et Brittiorum. Qui divino cultui ministeria religionis impendunt, id est hi qui clerici appellantur, ab omnibus omnino muneribus excusentur, ne sacrilego livore quorumdam a divinis obsequiis avocentur. Dat. XII Kal. Nov. Constantino A. V, et Licinio C. Coss. (319). INTERPRETATIO. Lex haec speciali ordinatione praecipit, ut de clericis non exactores, non allectos facete quicumque sacrilega ordinatione praesumat, quos liberos ab omni munere, id est ab omni offido omnique servitio jubet ecclesiae deservire. DE OFFICIO RECTORIS PROVINCIAE. Imp. Constantinus A. ad Felicem Praesidem Corsicae. Cum sex menses transcurrerint, breves omnium negotiorum ab officio luo descripti commeent ad scrinia eminentissimae praefectura, ut his recensitis et ad scrinia nostra perlatis pandatur, quis judicum et in quibus discingendis caussis fidelem operam praestiterit, quo vel dignus praemium mereatur, vel negligens coercitionem incurrat: adeundi tuum judicium de negligentia vel avaritia tui officii data provincialibus facultate. De eo sane, qui pretio depravatus sut gratia perperam judicaverit, ei vindicta, quem laeserit non solum existimationis dispendiis, sed etiam litis discrimine, praebeatur. Dat. IX. Kal. Nov. Sirmio, Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (319). DE TEMPORUM CURSU. Imp. Constantinus A. ad Felicem Praesidem Corsica. Post alia: Si petitores probaverint, interpellantes se saepius esse dilatos atque ita lapsum temporis incurrisse per negligentiam atque desidiam, gravitate tua audientiam differente, indemnitas petitorum pro modo litis, quae in altercationem fuerit adducta, de tuis facultatibus sarciatur. Dat. IX Kal. Novemb. Sirmio, Constantina Aug. V. et Licinio Caes. Coss.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
