# Decreta et Constitutiones 9.3.383-440

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, 9.3.383 to 9.3.440. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/9.3.383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/9.3.383

(319). DE POSTULANDO. Imp. Constantinus A. Antioch. Pf, Vigilum. Jussione subversa, qua certus advocatorum numerus singulis tribunalibus praefinitus est, omnes licentiam habeant, ut quisque ad hujus industriae laudem, in quo voluerit auditorio, pro ingenii sui virtute nitatur. Dat. Kal. Nov. Ser dic at, Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss. (519). Imp. Constantinus A. ad Antiochum Pf. Vigilum. Destituuntur negotia et temporibus suis excidunt, dum advocati per multa officia et diversa secretaria rapiuntur; ideoque censuimus, ne hi, qui semel protestati fuerint, quod apud te caussas acturi sunt, apud alium judicem agendi habeant potestatem q. PP. Kal. Serdicae, Constantino et Licinio Caes. Coss. (519). DE EXACTIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Pacatianum Vicarium Britanniarum. Unusquisque decurio pro ea portione conveniatur, in qua vel ipse vel colonus vel tributarius ejus convenitur et colligit; neque omnino pro alio decurione vel territorio conveniatur. Id enim prohibitum esse manifestum est et observandum deinceps, quo juxta hanc nostram provisionem nullus pro alio patiatur injuriam. Dat. XII. Kal. Dec. Constantino A, et Licinio C. Coss. (319). DE ABOLITIONIBUS. Imp. Constantinus A, ad Januarium Pf. U. Si post strepitum accusationis exortae abolitio postuletur, caussa novae miserationis debet inquiri, ut, si citra depectionem id fiat, postulata humanitas praebeatur; sin aliquid suspicionis exstiterit, quod manifestus reus depectione celebrata legibus subtrahatur, redemptae miserationis vox minime admittatur, sed adversus nocentem reum, inquisitione facta, poena competens exseratur. Dat. VI. Kal. Dec. Ser dica, Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319). Interpretatio. Si quem paenituerit accusare criminaliter el inscriptionem fecisse de eo, quod probare non potuerit, si ei cum accusato innocente convenerit, invicem se absolvant. Si vero judex eum, qui accusatus est, criminosum esse cognovit, et inter reum et accusatorem per corruptionem de absolutione reatus convenerit, is qui reus probatur, remoto colludio, poenam excipiat legibus constitutam.

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
