# Decreta et Constitutiones 9.3.91-115

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, 9.3.91 to 9.3.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/9.3.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/decreta-et-constitutiones/9.3.91

Dat. X, Kal, Jul, Αquileia Constantino V. et Licinio C. Coss, (319). SINE CENSU VEL RELIQUIS FUNDUM COMPA RARI NON POSEE. Imp. Constantinus A. ad Antonium Marcellinum Praesidem provinciae Lugdunensis primae. Rei annonariae emolumenta tractantes, ut cognosceremus quanta reliqua per singulas quasque provincias et per quae nomina ex hujus modi pensitationibus resedissent, cognovimus, hanc esse causam maxime reliquorum, quod nonnulli, captati aliquorum momentarias necessitates, sub hac conditione fundos opimos comparent et electos, ut nec reliqua eorum fisco inferant, et immunes eos possideant. Ideoque placuit ut, si quem constiterit hujus modi habuisse contractum, atque hoc genere possessionem esse mercatum, tam pro solitis p censibus fundi comparati quam pro reliquis universis ejusdem possessionis obnoxias teneatur. Dat, kal. Jul. Agrippinae, Constantino A. V, et Licinio C. Coss, (319). DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. Patroclo.... Nulla praeditos dignitate ad sordida descendere connubia servularum etsi videtur indignum, minime tamen legibus prohibetur; sed neque connubium cum personis potest esse servilibus, el ex hujus modi contubernio servi nascuntur. Praecipimus itaque ne decuriones in gremia potentissimarum domorum libidine ducente confugiant. Si enim decurio clam, actoribus atque procuratoribus nescientibus, alienae fuerit servae conjunctus, et mulierem in metallum trudi per sententiam judicis jubemus, et Ipsum decurionem in insulam deportari, bonis ejus mobilibus et urbanis mancipiis confiscandis, praediis vero et rusticis mancipiis civitati, cujus curialis fuerat, mancipandis, si patria potestate fuerit liberatus, nullosque habeat liberos vel parentes vel etiam propinquos, qui secundum legum ordinem ad ejus successionem vocantur. Quod si auctores vel procuratores loci, in quo flagitium admissum est, fuerunt conscii, vel compertum facinus prodere noluerunt, metallo eos convenit implicari. Si vero dominus hoc fieri permisit vel postea cognitum celavit, si quidem in agro id factum est, fundus cum mancipiis et pecoribus caeterisque rebus quae cultui rustico sustinentur, fisci viribus vindicetur;

---

Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp76/tmp76/tmp76.tmp76.opp-lat1.xml.
