# Epistolae 1.2

Constantinus Imperator, Epistolae, Epistolae, Anno Domini Cccxiii· Epistola Constantini Ad Melchiadem. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/1.2

Alterum exemplum epistolae Contantini imperatoris, qua episcoporum concilium Romae fieri jubet pro unitate it concordia ecclesiarum. Constantinus Augustus Miltiadi episcopo urbis Romae et Marco. Quoniam hujusmodi plures libelli a viro clarissimo Anulino Africae proconsule ad me sunt missi, in quibus continetur Caecilianum Cartha-, ginensium urbis episcopum a quibusdam collegis suis per Africam constitutis mullis de causis insimulari; quod quidem permolestum mihi videtur, in istis provinciis quas divina providentia meae devotioni spontanea deditione tradidit, et in quibus maxima est populi multitudo, plebem quasi in duas partes divisam nd deteriora deflectere, et episcopos inter se dissentire, placuit mibi ut idem Caecilianus una cum decem episcopis qui accusare ipsum videntur, et cum decem aliis quos ipse ad suam causam necessarios esse judicaverit, Romam naviget; ut ibi coram vobis et coram Reticio, Materno ac Marino collegis vestris, quos ea causa Romam properare jussi, possit audiri, quemadmodum sanctissimae legi convenire optime nostis. Porro ut totius negotii plenissimam valeatis haurire notitiam, exempla libellorum ab Anulino ad me missorum, litteris subjecta ad collegas vestros supradictos transmisi. Quibus lectis perpendet gravitas vestra, quonam modo supra memorata controversia accuratissime dijudicanda sit, et ex praescripto justitiae terminanda. Siquidem nec tuam sedulitatem latet, tantam a nic reverentiam sanctissimae Ecclesia catholicae exhiberi, ut generaliter nullum schisma aut dissidium ullibi a vobis relinqui velim. Divinitas summi Dei multis vos annis servet, charissime.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
