Latin
Epistolae, Epistola Constantini Ad Chrestum Episcopum Syracusanum
Constantinus Imperator, Epistolae 11.2
Unproofread scanNot analysed yet
Alterum exemplum epistolae Constantini imperatoris od Chrestum, qua alteram episcoporum synodum fieri jubet, nt omni i episcoporum dissensio tollatur. Constantinus Augustus Chresto Syracusanorum episcopo. Jam quidem antea cum nonnuli pravo ac perverso animo a sancta religione coelestique virtute et ab Ecclessia catholicae Sententia dissidere coepissent, hujusmodi eorum contentionem praecidere cupiens ita constitueram, ut missis c Gallia quibusdam episcopis; accitis etiam ex Africa iis qui duas in partes divisi, pertinaciter inter se atque obstinate contendunt; praesente quoque Romanae urbis episcopo, id quod commotum fuisse videbatur, sub horum praesentia posset diligentissima examinatione componi. Sed quoniam nonnulli, ut fere sit, et propriae salutis et venerationis quae sanctissimae fidei debetur obliti, privatas adhuc simultates prorogare non cessant: prolatae jam sententiae acquiescere nolentes, asserentesque paucos admodum episcopos sententiam tulisse, qui nec omnibus quae prius inquiri oportebat diligenter excussis, ad depromendum judicium properanter accessissent. Unde fit ut et ipsi quos concordi ac fraterno inter se animo esse decuerat, turpi scu potius detestanda secessione dissideant; et iis. hominibus qui a sanctissima religione alieno sunt animo, subsannandi occasio praebeatur. Idcirco mihi sedulo providendum fuit, ut haec quae post depromptum judicium voluntaria assensione jam finita esse debuerant, nunc tandem multorum interventu finem possint accipere. Quoniam igitur plurimos ex diversis ac prope infinitis locis episcopos in urbem Arelatensem intra Kalendas Augusti jussimus convenire: tibi quoque scribendum esse censuimus, ut accepto publico vehiculo a viro clarissimo Latroniano correctore Siciliae, adjunctis tibi duobus secundi ordinis quos tu eligendos putaveris, tribus item servulis qui in itinere vobis ministrare possint, intra eumdem diem ad praedictum locum occurras; quod tum per tuam Gravitatem, tum per exterorum in unum coeuntium unanimem concordemque solertiam controversia haec quae per foedissimam altercationem ad hoc usque temporis perduravit, auditis omnibus eorum qui nunc inter se dissident, quos etiam adesse jussimus, allegationibus, ad congruam religionis et fidei observantiam fraternamque concordiam tandem aliquando possit revocari. Incolumem te Deus omnipotens diutissime servet.