# Epistolae 13.21-40

Constantinus Imperator, Epistolae, 13.21 to 13.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/13.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/13.21

incredibilia) arrogantia persuadeant (in ms. persuadendum) sibi, quae nec dici, nec audiri fas est, desciscentes a recto judicio dato, quo coelesti provisione meum judicium eos comperi postulare: quae vis malignitatis in eonimdem pectoribus perseverat. Quoties a me jam ipso (in ms. ipsum) improbissimis additionibus suis sunt condigna responsione oppressi? qui utique si hoc ante oculos habere voluissent, minime hoc ipsum interposuissent. Meum judicium postulant, qui ipse judicium Christi expecto. Dico enim, ut se veritas habet, sacerdotum judicium ita debet haberi, ac si ipse Dominus residens judicet. Nihil enim licet his aliud sentire, vel aliud judicare, nisi quod Christi magisterio sunt edocti. Quid igitur sentiunt maligni homines, officia, ut vere dixi, diaboli? Perquirunt saecularia, relinquentes coelestia. O rabida furoris audacia! sicut in causis gentilium fieri solet, appellationem interposuerunt. Equidem gentes minora interdum judicia refugientes, ubi justitia cito deprehendi (f. reprehendi) potest, magis ad majora judicia auctoritate interposita ad appellationem se conferre sunt solitae. Quid hi detractores legis, qui renuentes coeleste judicium, meum putaverunt postulandum, sic sentire de Christo salvatore? Ecce jam proditores, ecce sine ulla acriori disquisitione, ipsi persemet prodiderunt facinora sua. Quae ab ipsis sentitur humanitas, qui in ipso Deo immanes prosilierunt? Equidem, fratres carissimi, licet haec in ipsis videantur deprehensa, nihilominus vos, qui Domini salvatoris sequimini viam, patientiam adhibete, data his iisdem videritis perseverare, protinus cum his quos Dominus dignos cultui suo judicavit, proficiscimini, et redite ad proprias sedes, meique mementote, ut mei Salvator noster semper misereatur. Caeterum direxi meos homines, qui eosdem infandos deceptores religionis protinus ad comitatum meum perducant, ut ibi degant, ibi sibi mortem pejus pervideant. Dedi quoque litteras competentes ad eum, qui vicariam praefecturam per Africam tuetur, ut quotquot hujus insaniae similes invenerit, statim eos ad comitatum meum dirigat, ne ulterius sub tanta claritate Dei nostri ea ab ipsis fiant, quae maximam iracundiam coelestis providentiae possint incitare.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
