# Epistolae 16

Constantinus Imperator, Epistolae, Epistolae, Epistola, Constantini Ad Celsum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/16

(Conc. t. i, col. 1471, ed. Col.) Perseverare Menalium eum quam jamdudum susceperat insania caeterosque qui a veritate Dei digressi errori se pravissimo dederunt proxima diam tuae gravitatis scripta testata sunt, quibus inhaerentem te jussioni nostrae, de merito seditionis ipsorum, eoque tumultu quem apparabant, inhibitum esse memorasti, frater carissime. Unde quoniam ex eo patuit ipsos nefarias res cogitasse, quod cum statuissem inter ipsos et Caecilianum plenissime super allegationibus diversis requirere, praesentiae meae susceptam fugam subtrahere laboraverunt, hoc ipso turpissimo facto confessi ad ea se redire properare, quae et antea fecerant et nunc agere perseverant: at cum constet minime unumquemque propria penitus delicta lucrari, etiamsi paulisper eorum fuerit coercitio dilata, mandandum gravitati tum duxi, ut interim quidem eosdem omittas, et dissimulandum super ipsos esse cognoscas. Verum lecta hac epistola, tam Caeciliano quam iisdem palam facias, quod cum favente pietate divina Africam venero, plenissime universis tam Caeciliano, quam his qui contra eum agere videntur lecto dilucido judicio demonstraturus sum, quae et qualis summae divinitati sit adhibenda veneratio, et cujusmodi cultu delectari videatur, adhibito etiam diligenti examine, ea quae nunc aliqui exinde illecebris mentis ignorantiaeque occultare se putant, plenissime sum reperturus atque in lucem facturus venire. Easdem personas quae res istius modi concitant faciuntque, ut non cum ea qua oportet veneratione summus Deus colatur, perdam atque discutiam. Cumque satis clareat neminem posse beatitudines martyris eo genere conquirere, quod alienum a veritate religionis et incongruum esse videatur eos, quos contra fas et religionem ipsam recognovero reosque violentes competentis venerationis deprehendero, sine ulla dubitatione insaniae obstinationisque temerariae faciam merita exitia persolvere. Scire itaque pro certo quae habere debeant, ad plenissimam fidem salute etiam teste invocata, quod tam super plebe quam super clericis his qui primi sunt, sum diligentissime quaesiturus, idque Judicaturus quod verissimum et religiosissimum esse manifestum sit: demonstraturus etiam iisdem, qui et qualis divinitati cultus adhibendus sit. Nam nequaquam me aliter maximum reatum effugere posse credo, quam ut boc, quod improbe fit, minini existimem dissimulandum s cum nihil potius a me agi pro instituto meo ipsiusque principis munere oporteat, quam ut discussis erroribus omnibusque teneritatibus amputatis, veram religionem universos concordemque simplicitatem atque meritam omnipotenti Deo culturam praesentare perficiam.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
