Latin
Epistolae, Epistola Constantini Ad Alexandrum Episcopum Et Arium Presbyterum
Constantinus Imperator, Epistolae 21.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod religio ab Orientis partibus coeperit. iv. Nam quoniam veri luminis vis, et lex sacrosanctae religionis, Dei beneficio ex sinu (ut ita dicam) Orientis edita, universum simul terrarum orbem sacris radiis illustraverat, non sine causa vos cunctarum gentium salutis auctores ac duces fore confidens, et mentis affectu et oculorum acie exquirere laborabam. Statim igitur post magnam illam victoriam et post certissimum de hostibus triumphum, ante omnia illud rursus scrutari consti tueram, quod praecipuum et maximi momenti esse judicabam.