# Epistolae 23.3

Constantinus Imperator, Epistolae, Epistolae, Anno Domini Cccxv. Epistola Constantini Ad Ecclesiam Post Concilium Nicaenum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/23.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/23.3

Hortatio ut maximam partem orbii terrarum sequi velint. iii. Proinde cum hoc ita emendari oporteret, ut nihil nobis commune esset cum illorum Domini interfectorum et parricidarum consuetudine, cumque hic ordo decentissimus sit, quem omnes tam occidentalium quam meridianarum et septentrionalium orbis partium Ecclesiae, ac nonnullae quoque orientalium servant, idcirco id aequum rcclumque esse omnes judicaverunt, quod et vobis placiturum esse spopondi, ut scilicet quod in urbe Roma perque omnem Italiam, Africam, AEgyplum; per Hispaniam, Gallias, Britannias, Lybias; per universam Achaiam, per Asianam et Ponticam dioecesim; per Ciliciam denique concordi sententia observatur, id vestra quoque prudentia libentibus animis amplectatur. Illud nimirum attendens, non modo majorem esse numerum ecclesiarum in locis supra memoratis, verum etiam aequissimum esse ut omnes in commune id velint quod stricta ratio exigere videtur, nec ullam cum Judaeorum perjurio societatem habere. Atque ut summatim ac breviter dicam, placuit communi omnium judicio, ut sanctissima paschae festivitas uno eodemque die celebraretur. Neque enim decet in tanta sanctitate aliquam esse dissonantiam, praestatque eam sequi sententiam in qua nulla est alieni erroils scelerisque societas atque communio.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
