# Epistolae 29.143-146

Constantinus Imperator, Epistolae, 29.143 to 29.146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.143

Veni ad me, veni inquam ad Dei hominem: crede quod interrogationibus meis cordis tui abdita scrutabor: et si quid insania in te residere videatur, divinam gratiam implorans, a morsu te melius curabo: si vero mente sana esse videberis, cognito in te veritatis lumine. Deo gratias agam, et mihi ipsi pietatis causa congratulabor. — Et alia manu: Deus vos custodiat, carissimi. Per Syncletium et Gaudentium magistrianos perlata sunt haec, cum Paterius praefectus esset AEgypti, et lecta sunt in palatio.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
