# Epistolae 29.23-44

Constantinus Imperator, Epistolae, 29.23 to 29.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.23

Verum utinam quemadmodum turba plausibilis videris, sic et pietate vigeres erga Christum. Ecce iterum supplex venio, et armorum copia pollens, pugnare nolo; Christi vero fide munitus, cun) te sanare, tum alios curare volo. Cur igitur ais ea te facere quae moribus tuis non conveniunt? Sed qua quiete, dic mihi, dic, quaeso, aut quibus copiis cinctus, vel potius quo temeritatis provectus? O audaciam fulmine vindicandam! Audite quae nuper mihi indicavit, calamo virus instillante scribens: Sic, inquit, credimus. Deinde addens nescio quoe insolenter el valde accurate elaborata, progressus ulterius nihil acerbitatis omisit, sed omnem, ut ita dicam, dementiae thesaurum aperuit: Expellimur, inquit, et receptionis nostras securitas omnis tollitur. Sed haec parum ad rem, qua sequuntur attendite: ipsius enim verbis utar. Rogamus, inquit, si in eadem sententia maneat Alexandriae episcopus, facultatem nobis posthac dari ex legis praescripto legitimos et necessarios cultus Deo tribuendi. O insignem impudentiam, quam veritatis studio reprehendi oportebat! Quod enim illi ex animi sententia accidit, id dictionis compendio expressit. Quid ais, inepte? Dissidium speciosum scilicet nobis ulcus efferati erga me animi opponere paras, et in malo tecum implicatos perdere festinas. Quid, inquis, si nemo dignum me existimat qui recipiar? illud enim saepe impuro gutture clamas, ego vero contra tibi dicam: Ubi certum documentum et testimonium ingenii tui ostendisti? Quod oportuit te diis et hominibus explicare, et perspicue aperire, maxime cum venenati serpentes tum magis efferari soleant, quando in penitissimis lustris reconditos se esse sentiunt. Illud vero valde in eo urbanum est, quod sub persona pudoris tanto studio silentium simulet. Mitem et mansuetum te palam exhibes, cum malarum artium et insidiarum plenus multos fallas. Sed, o miseriam! diabolus ut voluit, Arium nobis iniquitatis officinam fecit. Accede ac dic mihi fidei tuae documentum, et nequaquam taceas.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
