Latin
29.45 to 29.67
Constantinus Imperator, Epistolae 29.45-67
Unproofread scanNot analysed yet
Heus! tu qui os obtortum et ingenium ab omnem improbitatem possides: unum dicis Deum? me suffragatorem habes: sic igitur sentias. Ejusdem essentiae ais esse Dei verbum quod principio fineque caret? hoc quoque laudo: sic credas. Si quid ulterius annectis, id tollo. Si quid ad impiam sejunctionem astruis, id ne videre me nec inlelligere fateor. Si corporis hospitium ad divinarum functionum dispensationem assumis, non reprehendo. Si spiritum aeternitatis in praecellente Verbo genitura dicis, admitto. Quis novit Patrem, nisi qui venit a Patre? quem novit Pater, nisi quem ex se ab aeterno et sine principio genuit? Tu hypostasim peregrinam substituere putas oportere, male utique credens: ego vero praecellentis et omnia pervadentis potestatis plenitudinem Patris et Filii, essentiam unam esse cognosco. Si igitur tu aufers ab illo, a quo nc cogitatione quidem contentiosorum auferri unquam potuit; additionis autem characterem promoves, et signa quaestionum explicas, illi cui integram quidem ex seipso aeternitatem dedit, incorruptam vero immortalitatis intelligentiam per seipsum, et ecclesiae fidem attribuit. Abjice igitur, abjice tam stultae opinionis flagitium, facete et canore Ari, mala ad insipientium perfidiam decantans· Jure te diabolus sua subvertit malitia, et quibusdam fortasse hoc jucundum esse videtur: sic enim libi persuade? . Est vero plane pestiferum hoc malum. Age sane, relicto illo absurdarum opinionum studio, o miser Ari, audi: tecum enim dissero. Non sentis te ab Ecclesia Dei ejectum? periisti, certo scias, nisi teipsum respiciens, dementiam tuam damnes. Sed dices magnam multitudinem hominum te adjuvare, et curas tuas sublevare. Audi igitur, paululum aures tuas submittens, o impie Ari, et intellige luam dementiam. Tu vero, Deus, qui omnium curam geris, adsis benignus iis quae dicuntur, si ex fide sunt. Ego enim homo tuus divina providentia fretus, ex scripturis Graecis ct Romanis, iisque vetustissimis, insaniam Arii aperte demonstrabo ante ter mille annos ab Erythraea praesigni fica tam atque praedictam, ait enim illa: Vae libi, Libya, in maritimis sita locis: veniet enim tempus in quo cum populo et filiabus tuis certamen grave, durum et omnino difficile subire cogeris, ex quo omnium fides et pietas judicabitur: tu vero ad extremum exilium devergis;