# Epistolae 29.83-104

Constantinus Imperator, Epistolae, 29.83 to 29.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/29.83

Dic mihi, calidissime, quem Deum in auxilium tuum implorabis? Sed continere me nequeo. O tu omnium auctor, Domine, o singularis virtutis Pater, propter hunc impium Ecclesia probra, dolores, imo vero vulnera et moerores patitur. Arius tibi locum jam adaptat, idque admodum praeclare, in quo, ut puto, constituens sibi ipsi synodum, quae filium tuum Christum illum ex te genitum, illum nostri auxilii ducem, adoptionis lege arroget ac teneat. Audi, obsecro, mirandam fidem. Te, Domine, loco moveri existimat, te definitae sedis terminis circumscribere audet. Ubi enim tu non praesens es? aut ubi operationem tuam atque efficaciam ex legibus luis omnia pervadentibus non sentiunt omnes? Omnia enim ipse contines, et extra te nec locum nec aliud quidquam cogitare fas est. Sic potentia tua cum operatione infinita est. Tu autem Deus exaudi: at vos populi advertite mentem. Hic enim est impudens et nequam, qui ad extremam improbitatem el iniquitatem progressus, pietatem simulat. Apage, inquit, nolo Deum injuriis obnoxium videri, ac oh id suppono el fingo mirabilia sane fide, quod Deus cum novellam et nuper creatam Christi substantiam laceret, auxilium sibi ipsi praeparavit, ut milii quidem videtur. Quod enim, inquit ab ipso abstuleris, id minus. Tibi igitur haec fides est, o lues el pernicies? Tu ex hypothesi figmentum sumis eum, qui gentium figmenta condemnavit? Tu adscititium eum vocas et velat officiorum ministrum, qui sine cogitatione et ratiocinatione, eo quod semper una cum Patris aeternitate existat, omnia perfecit? Adapta jam ύ audes, adapta inquam, Deo, quod praecaveat, et metuat, et speret eventarum; quod cogitet, el ratiocinetur, et quod considerans sententiam suam dicat, et verba formet; quod delectetur, rideat, doleat. Quid igitur ais miserorum omnium miserrime? O virum malitiae plane perituro, intellige si potes, quod in tua ipsius versutia consumeris improbus.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
