Latin
Epistolae, Letter 1
Constantinus Imperator, Epistolae 3
Unproofread scanNot analysed yet
(Eus. Hist. Eccl. lib. x, c. 5.) Imperatores soli Ecclesiae catholicae beneficium a se concessam esse declarant Ave, Anuline charissime nobis. Est hic mos bonitatis nostrae, ut ca quae ad alienum jus pertinent, non modo nulla inquietudine affici, sed etiam restitui velimus, Anuline charissime. Quapropter jubemus, ut simul atque bas litteras acceperis, si quae ex illis quae ad Catholicam Christianorum Ecclesiam per singulas civitates, aut in aliis locis pertinebant, nunc a Decurionibus aut quibuslibet aliis detinentur; ea confestim illorum ecclesiis restitui facias. Quandoquidem volumus, ut quas supradictae ecclesiae antea possederunt, ad earumdem jus omnino revertantur. Cum ergo perspiciat devotio tua, hujus nostras jussionis manifestissimum esse praescriptum; operam dabis, ut sive horti, sive aedes, seu quodcumque aliud ad jus earumdem ecclesiarum pertinuerit, cuncta illis quantocius restituantur: quo scilicet te huic nostro praecepto accuratissime obtemperasse intelligamus. Vale, Anuline charissime et desideratissime nobis.