# Epistolae 33

Constantinus Imperator, Epistolae, Epistolae, Epistola Ap Theodotum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/33

(Conc. t. ii, p. 283, ed. Lab.) Victor Constantinus Augustus Theodolo. Quanta vis divinae irae extitit, etiam ex iis quae Eusebio et Theognio acciderunt, facile licet tibi intelligere: qui in sanctissimam religionem debacchantes, Dei salvatoris nomen ipsa turma praedonum suorum etiam post impetratam veniam polluerunt. Nam tum maxime quando post concordem synodi consensionem, priorem errorem eos corrigere oportuit, absurdis istis opinionibus adhaerescere deprehensi sunt. Ob boe igitur divina providentia ex populi sui numero eos exturbavit; quoniam neque tulit minime malas mentes amentia illa corruptas videre: et nunc debitas ab lis poenas exposcit, majores etiam deinceps in omni saeculo sumpturus. Quod prudentis tus indicare oportere putabam · ut si qua perversa admonitio istorum (quod non existimo) tuo insideat animo, ea ex animo deleta, puram ut decet, cogitationem, veram sanctificationem· intemeratam fidem servatori Deo praebere studeas, Etenim consentaneum est hoc ab eo fieri, qui incorruptis aeternae vitae praemiis dignus haberi constituerit Deus te custodiat, frater dilecte.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
