# Epistolae 40.1

Constantinus Imperator, Epistolae, Epistolae, Epistola Responsoria Constantem Ad Helenam. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/40.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/40.1

(Indidem.) Dominae aetemae, angustes, Helenae matri, Constantinus filius, aeternus, augustus. Qui omnium saeculorum moderator est Detis, qui gubernat, et imperat, et vivificat omnes nos; per virtutem quidem suam vitam et respirationem largitur cunctis principibus vero dignatus est mandare, ut hominibus jura sua tribuerent. Quanto igitur sublimiorem locum inter homines obtinemus, tantum humana in nos intenditur spes. Itaque omnium hominum oculi, omnium animi, omnium voluntates, quod nobis visum, fieri volunt, quodque nobis non arridet, evitant. Propterea, domina, aeterna, augusta, non solum irreprehensibilem, verum etiam commendabilem oportet esse voluntatem nostram, ac revera nihil esse honestum quod non velimus. Quae autem dixi in nostris posita sunt dispositionibus. At Deum cognoscere, supra aciem mentis nostrae est.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
