Latin
Epistolae, Epistola Responsoria Constantem Ad Helenam
Constantinus Imperator, Epistolae 40.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem quiescat nostrae temeritatis audacia. Conveniant vero potius in unum Judaeorum inspectores, nobis ipsis audientibus, atque de his disputent inter se, ut eorum caussificationibus argumentisque valeamus evidentiam ct veritatem agnoscere rectae fidei. Ita enim ex sanctis scripturis poterimus et illi et nos de veritate fieri certiores, universumque orbem ad rectam firmamque fidem exhortari. Vale, dumina, mater, acerna, augusta, felicibus florida eventibus.