# Epistolae 43.1-21

Constantinus Imperator, Epistolae, 43.1 to 43.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/43.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/43.1

(Eus. Vit. Const., lib. iii, c. 60.) Hortatur imperator populum Antiochiae ne Eusebium de sede episcopali Caesareae dimoveat. Victor Constantinus Maximus Augustus, populo antiochensi. Quam grata eat et quam Jucunda cunctis hujus saeculi prudentibus ac sapientibus viris vestra concordia. Ego certe vos, fratres, sempiterna benevolentia complecti Constitui, tum religionis instituto, tum vivendi ratione, tum studio ac favore vestro provocatus. Hic profecto verus bonorum fructus est, sana mente et prudenti consilio cuncta agere. Quid enim magis vos deceat? Ne miremini igitur si fidem veritatis vobis salutis potius quam odii causam fuisse dixero. Certe Inter fratres, quos una eademque animorum affectio, et incessus in recta justitiae via, in purum sanctumque domicilium Deo duce spondet adscribere, quid spectabilius esse possit, quam omnium bonis concordiae animo acquiescere? Praesertim cum divinae legis institutio propositum vestrum ad majorem incitet perfectionem, ct nos vestrum judicium optimis decretis Confirmari cupiamus. Ac fortasse mirum vobis videbitur, quidnam sibi velit hoc nostri sermonis exordium. Equidem causam ejus rei exponere, nec gravabor nec recusabo. Fateor enim perlegisse me acta, in quibus ex honorificis testimoniis ac praeconiis vestris iri Eusebium, Caesariensem Episcopum, quem ego quoque, et doctrinae et modestiae causa jamdudum probe bovi, vos… eum propensos esse comperi, eumque vobis vindicare velle. Quid tunc existimatis inibi ad recti verique indagationem contendenti, in mentem venisse? Quantam curam ac sollicitudinem ub vestrum illud studium suscepisse me creditis? O fides sancta, quae per verba ac praecepta Servatoris nostri, voluti expressam quamdam vitae imaginem nobis exhibes, quam moleste etiam ipsa peccantibus resisteres, nisi ad quaestum et gratiam servire prorsus refugeres. Mihi quidem videtur is victoriam ipsam vicisse, qui pacem magis requirit. Quippe ubi id quod honestum est, licet neminem repertas qui non eo maxime delectetur.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
