# Epistolae 43.34-44

Constantinus Imperator, Epistolae, 43.34 to 43.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/43.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/43.34

quippe qui non vulgari affectus sit beneficio, cum dc ejus virtute tam honorificum suffragium tulistis. Postremo vestra; consuetudinis esse, curam ac diligentiam prudenti consilio congruentem adhibere, ut talem virum cujusmodi opus habetis, perquiratis, omni seditioso et immodesto clamore procul amoto. Semper enim hujusmodi clamores injusti sunt, et ex variorum hominum inter se collisione, scintillae atque incendia excitari solent. Ita Deo et vobis placeam, ita secundum vola vestra vitam degam, ut vos diligo et tranquillum vestra; mansuetudinis portum amo. Ex quo ejectis illis sordibus, cum probis moribus concordiam inducite, firmumque navi signum imponite, coelestem navigationis cursum gubernaculis, ut ita dicam, ferreis ad lucem ipsam dirigentes. Quocirca incorruptibiles merces in navem imponite. Quidquid enim navem corrumpere poterat, tamquam ex sentina exhaustum est. Proinde operam date, ut his omnibus bonis ita potiamini, ne quid imposterum inconsulto atque inutili studio aut statuisse omnino, aut ab initio aggressi esse videamini. Divinitas vos servet, fratres carissimi.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
