Latin
Epistolae, Letter 2
Constantinus Imperator, Epistolae 47.1
Unproofread scanNot analysed yet
(Eus. ,Vit. Const. ,lib. m, c. 52, 53.) De loco Palestinae qui vocatur Mambre. Victor Constantinus Maximus Augustus, Macario et caeteris episcopis Palaestinae. i. Sanctissimae socrus meae vel hoc unum maximum erga vos beneficium est, quod sceleratorum quorumdam nefariam audaciam, que apud vos hactenus occulta fuerat, suis ad nos datis litteris indicavit: nt quod diu neglectum est crimen, etiamsi sero, alia mea necessario competenti cura et animadversione a nobis emendetur. Est enim revera impietas gravissima, ut loca sancta detestandis piaculis inquinentur. Quidnam vero illud est, fratres carissimi, quod cum vestram subterfugerit solertiam, nostra, ut diximus, socrus ob divini cultus reverentiam tacere non potuit?