# Epistolae 47.1

Constantinus Imperator, Epistolae, Epistolae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/47.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/47.1

(Eus., Vit. Const., lib. m, c. 52, 53.) De loco Palestinae qui vocatur Mambre. Victor Constantinus Maximus Augustus, Macario et caeteris episcopis Palaestinae. i. Sanctissimae socrus meae vel hoc unum maximum erga vos beneficium est, quod sceleratorum quorumdam nefariam audaciam, que apud vos hactenus occulta fuerat, suis ad nos datis litteris indicavit: nt quod diu neglectum est crimen, etiamsi sero, alia mea necessario competenti cura et animadversione a nobis emendetur. Est enim revera impietas gravissima, ut loca sancta detestandis piaculis inquinentur. Quidnam vero illud est, fratres carissimi, quod cum vestram subterfugerit solertiam, nostra, ut diximus, socrus ob divini cultus reverentiam tacere non potuit?

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
