# Epistolae 47.2

Constantinus Imperator, Epistolae, Epistolae, Letter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/47.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/47.2

Quod Servator noster ibidem visus est Abrahae. ii. Locus illo qui ad quercum Mambre vocitatur, in quo Abrahamum habitasse comperimus, fertur a superstitiosis quibusdam hominibus omni modo contaminari. Nam et simulacra omni digna exitio juxta illam arborem erecta esse; et aram proxime exstruetam, et impura sacrificia assidue illic peragi, ad nos relatum est. Quod quoniam el alienum a temporibus nostris, et ipsius loci sanctimonia indignum videtur, sciat Gravitas Vestra mandatum a nobis esse per litteras Acacio viro perfectissimo, Comiti et amico nostro, ut sine ulla dilatione et simulacra omnia quae memorato in loco reperta fuerint, igni tradantur, et ara funditus evertatur: Utque omnes qui post jussionem nostram impium aliquid admittere co loco ausi fuerint, debito supplicio afficiantur. Quem quidem locum puro basilica? aedificio exornari praecepimus, ut idoneus sanctis viris consessus efficiatur. Quod si quid adversus praeceptum nostrum geri contigerit absque mora ad clementiam nostram litteris vestris illud referri oportebit, ut quicumque deprehensus fuerit, tanquam violatae legis reus extremo supplicio afficiatur. Neque enim ignoratis, universorum Dominum ac Deum illic primum Abrahae visum cumque eo collocutum esse. Illic sacrosancto? legis observantia primum coepit. Illic primum Servator ipse una cum duobus angelis praesentia? sua? copiam Abrahae fecit. Illic Deus primum hominibus apparuit. I Hic Abrahae dc futura ipsius progenie praedixit, atque illico pollicitationem implevit. Illic multo ante nuntiavit, plurimarum gentium patrem atque auctorem ipsum futurum, Qua? cum ita sint, aequum esse videtur ut locus ille nostra cura ac diligentia, tum ab omni piaculo purus conservetur; lum in pristinam sanctitatem restituatur, ut inposterum praeter cultum omnipotenti Deo ac Servatori nostro omnium Domino congruentem, nihil in eo loco peragatur. Quod quidem cum debita sollicitudine a vobis convenit observari, si quidem voluntatem meam, quae ex Dei culta praecipue dependet, adimplere, uti confido, gravitas vestra desiderat. Divinitas vos servet fratres carissimi.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
