# Epistolae 5

Constantinus Imperator, Epistolae, Epistolae, Epistola Anulini Proconsulis Ad Constantinum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/5

(Conc. t. i, col. 1428, ed. Col.) CUM LIBELLO DONATISTARUM IMPERATORE OBLATA. Scripta coelestia Majestatis vestrae accepta atque adorata, Caeciliano, et his qui sub eodem agunt, quique clerici appellantur, devotio parvitatis meae insinuare curavit, eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentiae Majestatis vestrae liberati esse videantur catholici, custodita sanctitate legis, debita reverentia divinis rebus inserviant. Verum post paucos dies extiterunt quidam, adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent, quique fasciculum in aluta signatum, et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae; atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem comitatum nominis vestri dirigerem: quae manente Caeciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta Majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
