Latin
Epistolae, Anno Domini Cccxxxiii. Epistola Constantini Ad Saporem Regem Persarum
Constantinus Imperator, Epistolae 51.1
Unproofread scanNot analysed yet
(Eus. ,vit. Const. ,l. iv, c. 9-13.) Pius imperator summa cum pietate Deum et Christum confitetur. i. Ego quidem divinam custodiens fidem, lucis veritatis particeps fio; ct veritatis fidem praeviam sequens, ad divinae fidei notitiam pervenio. Hac ratione sanctissimam, utres ipsae confirmant, religionem agnosco; cujus cultum, inibi magistrum esse profiteor ad sanctissimi Numinis notitiam hauriendam. Hujus ergo Dei auxilio fultus, ab ultimis usque oceani progressus finibus, universum orbem terrarum ad firmam spem salutis erexi. Adeo ut previnciae omnes, quae tot tyrannorum dominatione oppressae, et continuis attritae calami talibus propemodum defecerant, reipublicae vindicem tandem nactae, velut quibusdam medicinae fomentis restituae sint. Hunc ego Deum praedico: cujus vexillum Deo dicatus exercitus meus, humeris gestat, et quo aequitatis ratio postulat fertur; et ob haec ipsa illico celeberrimas victorias refert pro mercede. Hunc Deum sempiterna memoria coli a me profiteor: hunc in altissima sede positum pura et candida mente contemplor.