# Epistolae 69.1

Constantinus Imperator, Epistolae, Epistolae, Epistola Constantini De Synodo Tyri Celebranda. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/69.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/69.1

(Conc. t. ii, p. 449.) Victor Constantinus Maximus Angustus ad sanctam synodum Tyri congregatam. Erat fortasse consentaneum, et ad praesentis temporis opportunitatem maxime accommodatum, carere omni contentione Ecclesiam catholicam, et Christi servos ab omnibus rixis solutos ac liberos esse. Sed quoniam nonnulli sceleratse cujusdam contentionis furore incitati, ac (ne quid gravius dicam) vitam sua professione agentes, omnia turbare et miscere conati sunt (quod scelus super omnem calamitatem mihi sane positum esse videtur), propterea vos vestra (ut est in proverbio) sponte currentes hortor, ut nulla interposita mora, sed omni qua possitis celeritate, in unum locum confluentes, synodum instituatis, et egentibus opem feratis, in periculo positis fratribus medicinam adhibeatis, divulsa membra ad consensionem revocetis, errata omnia interea emendetis, dum ipsum tempus ferat, ut hisce tantis provinciis quae maxime decet concordiam restituatis, quam paucorum hominum delevit arrogantia. Nam hoc et Deo totius hujus universitatis domino gratum, et nobis quaevis re vel optatissima magis jucundum, et vobis ipsis, si concordiam et pacem revocaveritis, magnae gloriae, vel omnium mortalium judicio eossensuque futurum, plane arbitror. Nolite igitur cunctari, sed acerrimo studio his quibus decet terminis praesentes controversias definite, ut pote qui cum omni puritate et fide coistis, quam in omni coetu prope clarissima voce Salvator noster, cui servimus, in primis flagitat. Nihil vero, quod est nontrarum partium, nostraeque prudentiae, deerit … uam quae litieris mihi vestris significastis, omniaa curavi: scripsi ad quos volebatis episcopos, ut vestras curas et solicitudinos praesentia et laboribus suis adjuvarent.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
