# Epistolae 73.2

Constantinus Imperator, Epistolae, Epistolae, Libellus Fidei Ab Ario Et Euzoio Imperatori Constantino Oblatus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/73.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/epistolae/73.2

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, et in Dominum Jesuro Christum filiam ejus, ex ipso ante omnia saecula genitum Deum Verbum, per quem omnia facta sunt, tum quae in coelis, tum quae in terris: qui descendit, et incarnatus esi, et passus est, et resurrexit, et ascendit ad coelos, et iterum venturus est judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. In carnis resurrectionem. In vitam venturi saeculi. In regnum coecorem. In unum catholicam Ecclesiam Dei, ab una orbis terrarum era ad alteram usque se porrigentem. Hanc fidem a sacrosanctis Evangeliis accepimus, ipso Domino suis discipulis dicente: Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Si vero ista non credimus, sicut universa catholica Ecclesia et scripturae docent, quibus quidem omnino fidem adhibemus; judex noster Deus sit in praesentia, et in futuro judicio. Quapropter tuam pietatem obsecramus, imperator sanctissime, ut quoniam viri ecclesiastici sumus, et sensum tum ecclesiae, tum sacrarum litterarum tenemus, nos pro tua sanctimonia, quse et pacem conciliat, et Deum auguste venerator, controversiis omnibus et inanibus argutiis sublatis, matri nostrae Ecclesiae scilicet adjungas: uti et nos et ecclesia tranquille vitam degentes, inter nos mutuo pro pacato et pio regui tui statu, et pro universo hominum genere omnes communiter consuetas preces peragamus.

---

Constantinus Imperator, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp79/tmp79/tmp79.tmp79.opp-lat1.xml.
