Latin
Section 1
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —PROOEMIUM MENTIONEM FACIT PASCHAE, ET QUOD CHRISTUS CUM MULTA IN OMNES HOMINES BENEFICIA CONTULISSET, AB IISDEM MALE MULCTATUS EST. Splendidius solito Solis ac diei jubar, primordium quidem resurrectionis; corporum vero jam pridem dissolutorum nova reparatio, fundamentum promissionis; via ducens ad aeternam vitam, dios videlicet Passionis nunc agitur, Doctores carissimi et reliqui omnes amici; vosque multo reliquis feliciores credentium populi, qui ipsum religionis auctorem Deum religiose colitis, et tum interiore sensu, tum linguis ac vocibus, juxta sacrorum oraculorum praescripta, ipsum sine intermissione laudatis. Tu vero, natura omnium parens, quid hujusmodi unquam ad hominum utilitatem contulisti? Aut potius quod usquam est opificium tuum? Siquidem ille omnium auctor tuae substantiae opifex fuit. Hic enim est, qui te ornavit. Quippe ornamentum naturae est vita curo natura apte consentiens. Invaluit nutem postea id quod prorsus naturae contrarium est, ut Deum omnium auctorem nemo congruo cultu veneraretur, cunctaque non divini Numinis providentia, sed casu quodam ac temere geri putarentur. Et quamvis prophetae divino Spiritu. afflati id ipsum diserte an…- rent, quorum sermonibus fides adhiberi debuerat, tamen iniqua impietas modis omnibus repugnabat; ipsam quidem veritatis lucem odio prosequens, impenetrabiles autem tenebras erroris amplectens. Neque vero vis ac saevitia abfuit; praesertim cum temerarium impetum vulgi principum auctoritas adjuvaret, aut, ut verius dicam, ipsi se importuni furoris duces praeberent, Itaque haec vivendi ratio plurium aetatum usu confirmata, illorum temporum hominibus plurimas invexit calamitates. Verum, ubi primum Servatoris nostri praesentia illuxit, statim pro injustitia aequitas; pro gravissima tempestate serenitas oborta est, et quaecumque a prophetis praedicta fuerant impleta sunt. Postquam enim idem ille Servator noster ad Patris sui sublatus esi domicilium, toto terrarum orbe continentiae ac modestiae radiis illustrato, Ecclesiam suam quasi sacrum quoddarn virtutis templum in terris constituit, idque aeternum et incorruptum, in quo tum summo Deo ac Patri debitus, tum ipsi quoque conveniens cultus rite exhiberetur. Sed quid posthaec vesana gentium malitia machinata est? Christi beneficia ac dona projicere, et Ecclesiam Dei ad salutem omnium constitutam evertere studuit, ac suam superstitionem in ejus locum substituere. Iterum seditiones; Iterum pugnae et bella; iterum morositas et luxuriosus vitae apparatus; et cupiditas divitiarum; quae quidem praeter naturam in hominibus existens (quod proprium est malitiae) nunc spe fucata oblectat; nunc timore percellit. Sed haec quidem, ut aequitas postulat, humi jaceat, a virtute devicta, et prae poenitentia seipsa disrumpens atque dilacerans. Nobis vero ea quae divinae doctrinae conveniunt impraesentiarum dicenda sunt.