# Oratio ad Sanctorum Coetum 1.10.1-24

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, 1.10.1 to 1.10.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.10.1

CAP. IX. — DE PHILOSOPHIS QUI, CUM OMNIA SCIRE VOLUISSENT, OPINIONIBUS LAPSI SUNT, ET NONNULLI DISCRIMEN ΤΙΤAE SUBIERUNT. ITEM BE DOCTRINA PLATONIS. Quamobrem ea aggredi debemus quae fleri possint et quae naturae nostrae modum non excedant. Etenim probabilitas quae in dialogis ae disputationibus reporitur plerosque nostrum a veritate abducere solet. Quod quidem multis contigit philosophis, dum in disserendo et iu pervestiganda rerum natura ingenium exercent. Nam quoties miraculorum magnitudo inquisitionem ipsorum longe transcendit, variis argumentandi modis veritatem involvunt. Unde fit ut confraria sentiant, et alter alterius dogmata impugnet; idque cum sapientes videri velint. Ex quo populorum gravissimi motus, et principum acerba justitia adversus ipsos extiterunt, dum mores atque instituta majorum ab illis convelli putant. Ac saepenumero exitium ipsorum inde est consecutum. Socrates certe disserendi scientia elatus, cum rationes quae infimiores. erant, valentiores efficeret, et in contradicendo assidue luderet, tribulium ac civium suorum invidia interfectus est. Sed et Pythagoras, qui temperantiam ac silentium consectari se prae caeteris profitebatur, mendacii convictus est. Quae enim ipse olim praedicta a prophetis acceperat, dum in AEgypto versaretur, ea tanquam sibi privarim a Deo patefacta Italis praedixit. Plato denique, qui reliquos omnes morum lenitate superavit, et qui hominum mentes a sensibus ad res intelligibiles eodemque semper in statu permanentes primus abduxit, et ad sublimia oculos attollere assuefecit, primum quidem Deum supra omnem substantiam esse docuit; recte omnino. Huic alterum subjecit, et duas substantias numero distinxit; cum una sit utriusque perfectio, et secundi Dei substantia ex primo profisciscatur Deo. Hic enim Opifex est et moderator universorum; ac proinde omnia transcendit. Ille vero, qui secundus ab eo est, mandatis ejus inserviens, omnium rerum constitutionem ad eum tanquam ad causam refert. Itaque, juxta accuratissimam philosophandi rationem, unus fuerit qui omnium rerum curam gerit, et qui universis consulit;

---

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml.
