# Oratio ad Sanctorum Coetum 1.12

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, Section 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.12

Sunt tamen nonnulli adeo mente capti atque corrupti, ut cum haec legerint, nec curent, nec timore ullo percellantur, sed perinde ac si fabulas quasdam audirent, spernant ac derideant. Ac sermonis quidem ornatum et ubertatem laudibus prosequuntur, dogmatum vero aversantur severitatem. Iidem tamen poetarum fabulis fidem habent, et omnem Graeciam atque Barbariam vanis ficlisque sermonibus replent. Nam poetae quidem aiunt homines quosdam deorum filios post mortem animas judicare, eosque quasi inspectores ac censores apud inferos constituunt, judicia eorum ac severitatem celebrantes. Iidem vero poetae deorum pugnas, et quaedam inter eos belli jura commemorant. Fata quoque eorumdem canunt. Et alios quidem natura acerbos; alios vero ab omni rerum humanarum cura alienos esse; quosdam etiam ex illis morosos affirmant. Quin etiam deos inducunt filiorum suorum caedem lamentantes; quippe qui non solum extraneis, sed ne suis quidem suppetias ferre possint. Sed et humanis perturbationibus obnoxios eosdem fingunt, dum praelia eorum et vulnera, gaudia item ac gemitus narrant. Haec illi cum dicunt, videntur fido digni. Cum enim divino quodam motu impulsi versus facere aggrediantur, par est ut illis fidem adhibeamus, in iis quae divino spiritu incitati pronuntiant. Sed et deorum ac daemonum calamitates referunt. Certe illorum calamitates omnino cum veritate consentiunt. Atenim dicet aliquis poetis mentiri licere: id enim proprium esse poeticae, ut audientium animos demulceat, veritatem vero esse, quoties ea, quae dicuntur, non alio se habent quam quo dicuntur modo. Sit hoc proprium poeticae, interdum veritatem abscondere. Hi vero qui mentiuntur, nunquam frustra et gratis id faciunt. Aut enim quaestus et cupiditatis causa mentiuntur, aut cujuspiam criminis sibi conscii; metu periculi quod leges ipsis intentant, veritatem obtegunt. At qui facile poterant, meo quidem judicio, nihil de divina natura praeter veritatem dicentes, ab impio mendacio abstinere.

---

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml.
