Latin
1.13.1 to 1.13.17
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.13.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XI. —DE CORPORALI DOMINI ADVENTU, QUALIS ET CUR FUERIT. Porro, quisquis optima vivendi ratione ac disciplina indignus est, sibique ipse conscius vitae male et nequiter transactae, is tandem resipiscat, et perpurgata mentis acie ad divinum respiciat numen, pristinam vivendi rationem detestatus. Contentus tamen esse debet, si vel provecta jam aetate sapientiam assequatur. At nobis nulla quidem ab hominibus profecta doctrina adjumento unquam fuit. Sed quaecumque in hominum vita ac moribus laudem merentur judicio sapienlnm, Dei dona sunt ac munera. Caeterum, adversus venenata illa tela quae a malo daemone fabricantur non infirmum habeo scutum quod opponam; scientiam videlicet earum rerum quae acceptae sunt Deo. Qua quidem ex scientia ac disciplina, ea seligens quae ad praesentem sermonem accommodata sunt, summum omnium parentem laudare aggrediar. Tu vero devotionis nostrae proposito favens, adesto, Servator omnium Christe, et sermonem de potentia tua institutum exorna, laudandi nobis modum rationemque praescribens. Nemo porro existimet auditurum se orationem, eximia quadam verborum elegantia excultam. Quippe compertum habeo eam orationem, quae mollis sit et ad voluptatem ac lenocinium comparata, prudentibus viris displicere, cum is qui dicit plausum potius quam modestam disserendi rationem consectatur. Quidam impii ac dementes homines, aiunt Christum nostrum merito supplicio damnatum fuisse, et cum qui vitae auctor est viventibus vita esse privatum. Ac eos quidem qui semel pietati nuntium remiserunt, nec timore ullo aut pudore scelerum suorum affici decreverunt, ita sentire minime mirandum est. Illud vero omnem excedit amentiam, quod sibi ipsis persuasisse videntur Deum immortalem vim ab hominibus passum esse, non autem a sua ipsius benignitate, et erga homines benevolentia. Nec animadvertunt magnitudinem animi ac patientiam nec contumelia mutari, nec conviciis de statu suo dimoveri, sed furorem eorum qui ipsam hostiliter invadunt consilio et celsitudine animi frangere.