# Oratio ad Sanctorum Coetum 1.13.18-36

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, 1.13.18 to 1.13.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.13.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/constantinus-imperator/oratio-ad-sanctorum-coetum/1.13.18

Statuerat quidem divina clementia injustitiam e medio tollere; modestiam vero et aequitatem promovere. Ac propterea sapientissimis hominibus in unum congregatis, pulcherrimam atque utilissimam humano generi doctrinam instituit, ut viri boni ac beati providentiam ipsius in hujus mundi rebus administrandis aemularentur. Quo quidem bono quodnam majus dici potest, ubi Deus justitiae leges praescribit, eosque qui discipuli ipsius esse meruerim, similes edicit sibi, ut tradita ac diffusa in omnes virtute, sempiterna felicitas hominibus comparetur. Haec est praeclara victoria; haec vera potentia; hoc opus maximum Deoque convenientissimum, omnium scilicet populorum correctio atque ad meliorem frugem conversio. Ac nos quidem hujus triumphi gloriam, cum laudibus et acclamationibus, tibi, o Servator omnium, deferimus. Tu vero, improba ac detestanda blasphemia, quae mendaciis et fama pervulgatisque sermonibus efferri et gloriari soles, tu, inquam, juvenes decipis; adolescentes et viros qui puerili quodam ingenio praediti sunt blanda persuasione in fraudem inducis, a veri numinis cultu eos abducens, et simulacra constituens, quae adorent, et quibus preces allegent; adeo ut decepti suae ipsorum vecordiae mercedem recipiant. Christum enim omnium bonorum auctorem, qui et Deus est et Dei Filius, calumniantur. An non, quaeso, hic Deus a modestissimis ac sapientissimis gentibus ac populis jure merito colitur? qui cum omnem potentiam nactus sit, propositi sui semper tenax, de insita sibi clementia nihil imminuit. Abite igitur, impii, id enim vobis licet, quandoquidem sceleri vestro nulla nunc poena irrogatur, abite, inquam, ad victimarum caedes et convivia, festosque dies et compotationes. In quibus religionis specie voluptatibus et intemperantiae indulgetis. Et sacra quidem a vobis celebrari simulatis, re autem vera libidines vestras expletis. Neque enim quicquam boni nostis; ac ne primum quidem summi Dei mandatum, qui et humano generi leges vivendi praescribit, filioque in mandatis dedit, ut vitam hominum moresque formaret;

---

Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp78/tmp78/tmp78.tmp78.opp-lat1.xml.
